PELAGIAE Conchae

PELAGIAE Conchae
PELAGIAE Conchae
apud Plin. l. 9. c. 35. Miror ipso tantum gaudere eas caelô, sole rubescere, candoremque perdere, ut corpus humanum. Quare praecipuum custodiunt pelagiae altius mersae, quam ut penetrent radii: sunt αἱ ἐμβύθιοι, ut Isidorus vocat, quae in fundo maris ac penetralibus ipsis sedes habent. Sic Insulae πελαγίαι, quae in alto mari longe a continenti distant: Pelagiae purpurae, quae in sinibus degebant, longe a littoribus. Aristoteles de purpuris, Αἱ μὲν εν τοῖς πόλποις μεγάλαι καὶ τραχεῖαι, αἱ δὲ εν τοῖς αἰγιαλοῖς καὶ περὶ τὰς ἀκτὰς, τὸ μὲν μ???γεθός εἰσι μικραι, Aliae in sinibus, magnae et asperae; aliae circa littora mole exiguae. Ubi littorales pelagiis opponit. Theophrastus quoque marinum fueum et Cretensem, qui in alto mari colligitur, non in littore, ut alia algarum genera, πελάγιον vocat, etc. At Plinius Pelagias quidem dictas significat, quod in alto mari degerent, circaque scopulos leguntur. Hinc passim Pelagium, pro purpurae medicamento ponit, cui opponit buccinum. Inter alia l. 9. c. 40. Pretia medicamento sunt quidem pro fertilitate litorum viliora: non tamen tisquam Pelagii centenas libras quingentos nummos excedere et buccini centenos sciant, qui ista mercantur immensô. Sic librae singulae pelagii quinque nummis, buc cini nummô unô exponebantur. Porro buccinum pelagio misceri solitum addit. Ita enim idem c. 38. Buccinum per se damnatur, quoniam fucum remittit. Pelagio admotum adligatur, nimiaeque eius nigritiae dat austeritatem illam nitoremque, qui quaeritur, cocci. Dicitur autem alligari colores, qui non facile eluuntur, nec fucum remittunt, Nempe cum alias per se colorem non tencatbuccinum, admoveri pelagio seu admisceri alligarique consuevit. Pelagio namque propriam nigritiam facit Plinius: Aristoteles quoque eas purpuras, quae in alti maris sinibus colliguntur, florem nigricantem ut plurimum habere dicit, Καὶ τὸ ἄνθος αἱ μὲν πλεῖςται μέλαν ἔχουσιν, etc. Qua de re vide Salmas. ad Solin. passim, inprimis p. 1133.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • CALCULENSE — genus purpurae pelagiae, apud Plin. l. 9. c. 37. ubi pelagiam purpuram in varia genera dividit, pabulô et solô discreta: Lutense e putri limo et Algense nutritum algâ, vilissimum utrumque. Melius Taeniense, in taeniis maris collectum. Hoc quoque… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”